Epistola Canonica B. Jacobi*

Caput 4: Versus 6

Majorem autem dat gratiam.Spiritus gratiae non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiae saeculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura:Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam,etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori poena plectuntur, qui Deo subdi poenitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.
(* Traductions européennes)